monumenta.ch > Tertullianus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 21, 4
Dispersi, palabundi, et coeli et soli sui extorres, vagantur per orbem, sine homine, sine Deo rege , quibus nec advenarum iure terram patriam saltem vestigio salutare conceditur. Cum haec illis sanctae voces praeminarentur, eaedem fere semper omnes ingerebant fore, uti sub extimis curriculis saeculi ex omni iam gente, et populo, et loco cultores sibi allegeret Deus multo fideliores, in quos gratiam transferret, et pleniorem quidem ob disciplinae auctioris capacitatem . . Huius igitur gratiae disciplinaeque arbiter et magister, illuminator atque deductor generis humani, Filius Dei annuntiabatur, non quidem ita genitus, ut erubescat de filii nomine aut de patris semine; non de sororis incesto , nec de stupro filiae aut coniugis alienae deum patrem passus est, squamatum, aut cornutum, aut plumatum amatorem , aut in aurum conversum : Iovis enim ista sunt numina vestri . Caeterum Dei Filius nullam de impudicitia habet matrem, etiam quam videtur habere non nupserat. Sed prius substantiam edisseram, et ita nativitatis qualitas intelligetur. Iam ediximus Deum universitatem hanc mundi Verbo et Ratione et Virtute molitum.